JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM
ORDO AD RECIPIENDUM PROCESSIONALITER IMPERATOREM
Quando
Imperator venit ad aliquam urbem, vel oppidum insigne, Clerus urbis
obviam venit ei processionaliter, ut dictum est superius de receptione
Praelati, vel Legati; tamen extra portam aliquantulum magis remote, quam
Praelato, et Legato fieri solet. Imperator ex equo, vel (quod magis
convenit) descendens in terra super tapete stratum genuflexus osculatur
ibidem crucem, et sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam. Processio
praecedit immediate Imperatorem, et is qui gladium Imperatoris praefert,
equitat immediate post Praelatum processionis. Si vero Legatus
Apostolicus Imperatorem reciperet, aut cum eo urbem intraret, vel alias
secum iret, vel equitaret; ille qui gladium Imperatori praefert, et
alius crucem Legati portans, simul ire debent. Crux Legati, quia
debetur ei latria, erit a dextris, gladius Imperatoris a sinistris.
Interim dum procedunt ad Ecclesiam, cantatur Antiphona. Ecce mit to Angelum meum, qui praeparabit viam tuam ante faciem meam.
Et
post Antiphonam praedictam cantantur Hymni, vel alia Cantica devota,
prout magis placebit. Cum imperator descendent, et intrat Ecclesiam,
Praelatus Ecclesiae, accepto aspersorio, aspergit eum, deinde alios in
genere, et procedunt usque ad altare majus, coram quo Imperator
genuflectit super faldistorio ibidem sibi parato. Praelatus vero
Ecclesiae ascendit ad cornu Epistolae altaris ubi stans versus ad
orantem, detecto capite, dicit: V. Deus, judicium tuum Regi da. R. Et justitiam tuam filio Regis. V. Salvum fac N. Imperatorem nostrum. R. Deus meus, sperantem in te. V. Mitte ei, Domino, auxulium de sancto. R. Et de Sion tuere eum. V. Nihil proficiat inimicus in eo. R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. V. Fiat pax in virtute tua. R. Et abundantia in turribus tuis. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus,
in cujus manu sunt corda Regum, inclina ad preces humilitatis nostrae
aures misericordiae tuae, et Imperatori nostro famulo tuo N. regimen tuae sapientiae appone, ut, haustis de tuo fonte consiliis, et tibi placeat, et super omnia regna praecellat.
Praetende, Domine, quaesumus, famulo tuo N. Imperatori
nostro dexteram coelestis auxilii, ut te toto corde perquirat, et quae
digne postulat, assequi mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde si Praelatus sit Episcopus, vel major, stans ante altare benedicit solemniter populo dicens: Sit nomen Domini benedictum, etc.
Intellige,
si non sit praesens Legatus, quia benedicet Legatus, si sit praesens
ibi. Qua benedictione data, depositis sacris vestibus, associat
Imperatorem usque ad ejus hospitium. Si autem Praelatus ipse non sit
Episcopus, vel major, finitis Orationibus praedictis, depositis vestibus
sacris, associat, ut supra.
Quando Rex ad aliquam
urbem aut oppidum insigne venit, Clerus processionaliter obviam vadit ei
extra portam, ubi Rex ex equo, vel (quod magis convenit) descendens in
terra super tapete stratum genuflexus osculatur crucem, quae per
Praelatum sibi porrigitur. Deinde sub baldachino ducitur usque ad
Ecclesiam ordine supradicto.Interim cantatur Responsorium:
Elegit eum Dominus, * Et excelsum fecit illum prae Regibus terrae. V. Glorificavit eum in conspectu Regum, et non confundetur. * Et excelsum fecit illum prae Regibus terrae. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. * Et excelsum fecit illum prae Regibus terrae.
Deinde cantantur Hymni,
vel alia Cantica magis placentia. Cum Rex Ecclesiam intrat, Praelatus,
accepto aspersorio, aspergit eum, deinde alios in genere, et procedunt
usque ad altare majus, coram quo Rex genuflectit super faldistorio parato, et orat. Praelatus vero ascendit ad cornu Epistolae altaris, ubi stans versus ad orantem, detecto capite, dicit:
V. Deus, judicium tuum Regi da. R. Et justitiam tuam filio Regis. V. Salvum fac Regem nostrum, Domine. R. Deus meus, sperantem in te. V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto. R. Et de Sion tuere eum. V. Nihil proficiat inimicus in eo. R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. V. Fiat pax in virtute tua. R. Et abundantia in turribus tuis. R. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus, cui omnis potestas et dignitas famulatur, da huic famulo tuo Regi nostro N. prosperum suae dignitatis effectum, in qua te semper timeat, tibique jugiter placere contendat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde Praelatus, si sit
Episcopus, vel major, accedit ad medium altaris, et ibi populo
solemniter benedicit. Tum sacris dimissis vestibus, Regem usque ad
hospitium comitatur.
ORDO AD RECIPIENDUM PROCESSIONALITER PRINCIPEM MAGNAE POTENTIAE
Quando Princeps magnae
potentiae ad aliquam urbem aut insigne oppidum venit, Clerus
processionaliter ei obviam venit extra portam. Ubi Princeps ex equo,
vel (quod magis convenit) descendens in terra super tapete stratum
genuflexus osculatur crucem, quae per Praelatum sibi porrigitur. Deinde
sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam ordine consueto. Interim
cantatur Responsorium:
Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. * Manus enim mea, auxiliabitur ei. V. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. * Manus enim mea, auxiliabitur ei. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. * Manus enim mea, auxiliabitur ei..
Deinde cantantur Hymni,
vel alia Cantica magisi placentia. Cum Princeps Ecclesiam intrat,
Praelatus, accepto aspersorio, aspergit eum, deinde alios in genere, et
procedunt usque ad altare majus, coram quo Princeps genuflectit super
faldistorio ibidem sibi parato, et orat. Praelatus vero ascendit ad
cornu Epistolae altaris, ubi stans versus ad orantem, detecto capite,
dicit:
V. Salvum fac Principem nostrum, Domine. R. Deus meus, sperantem in te. V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto. R. Et de Sion tuere eum. V. Nihil proficiat inimicus in eo. R. Ft filius iniquitatis non apponat nocere ei. V. Fiat pax in virtute tua. R. Et abundantia in turribus tuis. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Deus, cui omnis potestas et dignitas famulatur, da huic famulo tuo Principi nostro N. prosperum
suae dignitatis effectum, in qua te semper timeat, tibique jugiter
placere contendat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde Praelatus, si sit
Episcopus, vel major, accedit ad medium altaris, et ibi popul solemniter
benedicit. Tum, sacris dimissis vestibus, Principem usque ad hospitium
comitatur.
Los Reyes Alfonso XIII y Victoria Eugenia entrando a la Catedral de
Valencia para asistir a alguna función litúrgica durante las fiestas de
la coronación de la Virgen de los Desamparados, mayo de 1923.
Y 65 años después de la foto anterior, vemos al nieto.
9 de octubre de 1988. Con motivo del 750 aniversario de la
reconquista de Valencia, el Arzobispo Miguel Roca Cabanellas ofrece agua
bendita, a su entrada a la Catedral por la puerta de los Apóstoles, a
los reyes Juan Carlos y Sofía.
In te Domine speravi: Non confundar in aeternum.
ATENCIÓN: Este tema no tiene actividad desde hace más de 6 MESES, te recomendamos abrir un nuevo tema en lugar de responder al actual
TU NO PUEDES Escribir nuevos temas en este foro TU PUEDES Responder a los temas en este foro TU PUEDES Editar tus propios mensajes en este foro TU NO PUEDES Borrar tus propios mensajes en este foro
No hay comentarios:
Publicar un comentario